monumenta.ch > Plinius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 97
{XLI} Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria, novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces.